CAPELLANUS

CAPELLANUS
CAPELLANUS
Imperii romani nomen dignitatis, quâ functus olim Petrus diaconus Casinensis, ut ipsemet testatur Chron. Casin. l. 4. c. 58. Idem de quodam Rainaldo, c. 116. Cum fratribus, inquit, inter Imperti Capellanos constitutus est.
Sic Archicapellani romanorum Imperatricis dignitatem habuêre iam olim, Abbates S. Maximini Trevirensis, uti Nic. Zyllesius auctor est, in Defensione eiusdem Monasterii, Part. 1. sect. 2. §. 4. ut omittam Capellanos Abbatum, quorum Provinciale Ecclesiae Cantuar. l. 3. tit. 19. Capellanos Episcopales et Regales, quorum Concilium Colon. A. C. 1260. c. 10. Capellanos Principum, quorum Concilium Claromont. A. C. 1095. can. 18. meminêre, de quibus omnibus videre est Glossarii praefati Auctorem. Fuit autem in Gallia primitus dictus Capellanus, secundum eundem, qui Capam seu Capellam S. Martini vel in Regum palatiis asservabat, vel in proeliis, cum coeteris reliquiis, qui tum gentis mos erat, deferebat, qua de re, quid sentsendum, diximus in voce Capellani. Postea in Palatiorum sacellis, peragendis sacris officcis opcram dedisse Clerumqu effecisse Palatinum, cui qui praeerat, Capellanus κατ᾿ ἐξοχην` seu Archicapellanus cictus est, legimus apud Hincmarum de Ordine Palatii, c. 16. In quos acriter olim invectus est Wala Abbas Corbeiensis, ut docet Paschasius Rathpertus in eius Epitaphio, l. 2. c. 5. ubi inter alia illos non ob altud servire, nisi ob honores Ecclesiarum et quaestus saeculi ac lucri gratiam, sine probatione Magisterit, atque ambitiones Mundi, ait. Ministrabant vero in hac functione viri dignitate illustres, Episcopi videl. et Abbates; e quibus ad dignitates Ecclesiasticas postmodum non pauci a Regibus clecti: habebantque Abbatum nomen. Crevit dignitas, cum Cimelia etiam et Archiva Regia illis crederentur, iique Cancellariorum quoque et Notariorum munus obirent: quod quidem subinde reprehenderunt Ecclesiae Gallicanae Praesules. aegre ferentes, Clericos et Presbyteros Cancellariorum munere defungi. Concilium Cabillonense II. A. C. 813 c. 44. Scripsimus Presbyeros villicos esse non debere et nunc eos in tabernis bibere, Cancellarios publicos esse, nundinas insolenter peragrare. Unde et apud Burchardum, de Eccles. Discipl. l. 1. c. 50. Presbyteri et Clerici Chartas dominorum suorum scribere vetantur. Id enim eonsque invaluerat, ut Capellani Procerum eorum essent Amanuenses, Epistolasque et Diplomata conscriberent, quod testantur veteres passim Chartae, quae a Capellanis scriptae dicuntur, etc. Sic itaque Archicapellani, qui illis praeerant, Archicancellariorum quoque munus administrabant, non olim duntaxat et primâ stante Regum familiâ, sed etiam sub tertia; ita, ut, qui Regum Diplomatis subscribebant, promiscue non taro, modo Archicapellanos, modoi Archicancellarios, sese subscriberent, ut Dado, Dagoberti Regis Referendarius; Itherius, qui passim Caroli M. Diplomatis nomen suum subscripsit; Gozlinus Abbas S. Germani de Pratis, sub Carolo Calvo; Balduinus, Henrici Regis Cancellarius, Alii: Quam vis alias dignitates haec, muneris quidem ac officii affinitate coniunctissimae, atramen diversae in Aula essent. Sed et Clericorum causis praefuisse eosdem, testatur Walafridus Strabo de Rebus Ecclesiae, c. ult. Quemadmodum sunt in Palatiis Praeceptores vel Comites Palatii, qui saecularium causas ventilant; ita sunt et illi, quos summos Capellanos Franci Vocant, Clericorum causis praelati. Etiam ad Capellanum principem Regiae mensae spectabat benedictio, ut testatur Theodulfus Aurelianensis, Carm: de Hildeboldo Archtcapellano, p. 185.
Adsit Praesul ovans animô vultuque benignus,
Ora beata ferens, et pia corda gereus.
Quem sincera fides, quem tantus culminis orde,
Pectus et innocuum Rex tibi, Christe, dicat.
Stet benedicturus Regis potumque cibumque,
Sumere quin etiam Rex velit, ille volet. etc.
Vide Car. du Fresne in Glossar. ubi subnectit Archicapellanorum Palatti Francici seriem, ex Scriptoribus et verterib. Tabulis, a se descriptam: e qua ista excerpsimus:
Capellanorum summorum Franciae series.
Rusticus, postea Episcopus Cadurcensis, sub Chlotario I. Bertharius, postea Carnurensium Episcopus sub Chlorario II. in Vita eiusdem. Ricolfus, aliis Rucolnus, sub Dagoberto. Launus Abbas S. Eparchi, postmodum Episcopus Ecolismensis, sub Pipino. Fulradus, Caroli Martelli, ex Hieronymo fil. nepos, sub eodem. Andreas Episcopus et Capellaniis Caroli M. Liudebertus, sub eodem. Ingeltannus seu Engelrammus, Eipscopus Metensis, sub eodem. Hildibaldus, Archiepiscopus Coloniensis, sub Carolo M. et Ludovico Pio. S. Angilbertus, Berthae Carolo M. genitae maritus, Abbas Centulensis, sub Catolo M. Hilduinus, Abbas Monasterii S. Germani Paris. sub Ludovico Pio. Fulco Presbyter, sub eodem. Drogo, Caroli M. filius hothus, Metensis Episcopus sub eod. Ludovico. Guntharius Archiepiscopus Colon. sub Lotharto Imperatore. Ebroinus, episcopus Pictaviensis et Abbas S. Germani de Pratis, imperante Car. Calvô. Gaozlinus, Abbas itidem S. Germani de Pratis, sub eo dem. Ioseph, Episcopus Eporediensis, sub Ludovico Lotharii silio. ´Friedebastus, aliis Fridebertus, Episcopus Pictaviensis, sub Pipino Aquitamae Rege. Remigius, Archiepiscopus Lugdunensis, Caroli Burgundiae Regis Lotharii Imperatoris. Palatii Capellanus summus. Grimaldus, Abbas S. Galli, sub Ludovico III. Adventius, Episcopus Metensis, sub Lothario Rege Lotharingiae, A. C. 868. apud Zyllerum. Cozbaldus, sub ludovico Baioariae Rege. Granoldus; sub eodem. Deotmarus, sub Arnulfo Rege. Theotmarus, sub Atnulfo Lotharing. Duce. Hermannus, sub Rege Zuentibaldo. Rutgerus Archiepiscopus sub eodem. Balduinus, sub Henrico Rege circa A. C. 1047. Ratbodus, Archipiscopus Trevirensis sub Catolo Simplice, A. C. 917. etc. Post haec desiit apud Francos Archicapellanorum appellatio, et munus hoc ac dignitas in Capellanorum, dein Primorum et Magistrorum Capellanorum Regis titulum transiit, de quibus crebro in veterib. Tabulis Regum praecipue, quosque cum praecipuis Palatii et Aulae Regiae Ministris subscripsisse, constat. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Capellanus — (chaplain) may refer to 12/13th century figures:* Andreas Capellanus * Walter Capellanus * Robert Capellanus * John Capellanus …   Wikipedia

  • Capellanus — Capellanus,   Andreas, Andreas (Andreas Capellanus) …   Universal-Lexikon

  • Capellanus — Capellanus, Joh., s. Chapelain …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CAPELLANUS Pontificis Romani — nomen Iureconsultorum, quos Pontifex gravibus in negotiis consulere consuevit. Postquam enim causas ex toto Orbe confluentes ad Urbem Pontifex in sacello, quod Capellam nominant, adhibitis Iurisconsultis audire coepit, illi a loco Capellani… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • De amore (Andreas Capellanus) — Andreas Capellanus was the twelfth century author of a treatise commonly titled De amore ( About Love ), also known as De arte honeste amandi, for which a possible English translation is The Art of Courtly Love (though the book s realistic,… …   Wikipedia

  • Andreas Capellanus — lebte als Geistlicher und Autor im 12. Jahrhundert. Einige Quellen nennen ihn als Andreas Cambellanus den Kaplan am Hof des Königs von Frankreich Philipp II. Ein Andreas Capellanus wird in sieben Urkunden der 1180er Jahre am Hof der Marie de… …   Deutsch Wikipedia

  • Andreas Capellanus — ( Capellanus meaning chaplain ) was the twelfth century author of a treatise commonly entitled De amore ( About Love ), and often known in English, somewhat misleadingly, as The Art of Courtly Love , though its realistic, somewhat cynical tone… …   Wikipedia

  • Andreas Capellanus — André le Chapelain Andreas Capellanus, appelé en français par une traduction de son nom André le Chapelain, a écrit au XIIe siècle un traité intitulé ordinairement De Amore, et souvent appelé en anglais, de façon quelque peu fautive, The Art …   Wikipédia en Français

  • Walter Capellanus — was an important cleric and politician in the Kingdom of Scotland during the reigns of kings William the Lion and Alexander II. Walter was chaplain ( capellanus ) of King William the Lion, and after the resignation of the unconsecrated Bishop… …   Wikipedia

  • Robert Capellanus — infobox bishopbiog name = Robert (I.) religion= Roman Catholic Church See = Diocese of Ross Title = Bishop of Ross Period = 1214 ndash;1249 consecration = February 17 × July 7, 1215 Predecessor = Andreas de Moravia / Reinald Macer Successor =… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”